Hľadaný výraz: Joz 16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel 2 et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth 3 et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno. 4 Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim. 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem; 6 egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe. 7 Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem. 8 De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, 9 urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius.

1

mail   print   facebook   twitter